Name: A M. Ov. Amores, I, I V (quae ultima elegia I st libro. XIX π.Χ.) Quid mihi , Liuor edax , ignauos obicis annos ingeniique uocas carmen inertis op us , non me more patrum , dum strenua sustinet aetas , praemia militiae puluerulenta sequi nec me uerbosas leges edi scere nec me 5 ingrato uocem prostituisse foro ? Mortale est , quod quaeris , opus . mihi fama perennis quaeritur , in toto semper ut orbe canar . V iu et Maeonides , Tenedos dum stabit et Ide , dum rapidas Simois in mare uoluet aquas ; 10 uiuet et Ascraeus , dum mustis uua tumebit , dum cadet incurua falce resecta Ceres . Battiades semper toto cantabitur orbe ; quamuis ingenio non ualet , arte ualet . nulla Sophocl eo ueniet iactura cothurno ; 15 cum sole et luna semper Aratus erit ; dum fallax seruus , durus pater , im proba lena uiuent et meretrix blanda , Menandros erit . Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen haben t . 20 Varronem primamque ratem quae nesciet aetas , aureaque Aesonio terga petita duci ? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti , exitio terras cum dabit una dies . Tityrus et fruges Aeneiaque arma le gentur , 25 Roma triumphati dum caput orbis erit . D onec erunt ignes arcusque Cupidinis arma , discentur numeri , culte Tibulle , tui . Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois , et sua cum Gallo nota Lycoris erit . 30 Ergo , cum silices , cum dens patientis aratri dep ereant aeuo , carmina morte carent : cedant carminibus reges regumque triumphi , cedat et au riferi ripa benigna Tagi . V ilia miretur uulgus ; mihi flauus Apollo 35 pocula Castalia plena ministret aqua , sustineamque coma metuentem frigora myrtum , atque a sollicito multus am ante legar . pascitur in uiuis Liuor ; post fata quiescit , cum suus ex merito quemque tuetur honos . 40 E rgo etiam cum me supremus adederit ignis , uiuam , parsque mei multa superstes erit
Μεταφράζονται, παρακαλώ περιμένετε..
